BACCHI Arae

BACCHI Arae
BACCHI Arae
ex antiqua loci traditone Baccharach, superioris Germaniae oppid. ad Rhenum in Palatinatu, inter Bingium et Vesauliam sup. 2. leuc. dissitum, quod et Bachrach dicitur. Vinum eius his carminibus olim celebravit Henr. Steph.
Haec mibi pocula sint, contemnam, Gallica quotquot,
Graecia quotquot habet, quaecumque dat Itala telius.
Nec sitiam varios mihi quos lautissima Roma
Saepe ministravit latices, me iudice, quamvis
Romanae Bacchi sint maxima gloria mensae.
Nam varia ob varios passim cclebrantur honores
Vina, sibi propriam poscentia singula laudem.
At tua cunctorum cumulata videmus honore,
Cunctorumque simul titnlos, laudesque merêre.
Bacchi igitur merito tribuit tibi nomen ab ara
Bacchara, quicumque est primus tibi nominis auctor.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • BACARACUM — oppid. Germaniae, in Palatinatu inferiori ad Rhenum fluv. paulo infra Bingium, et medium fere inter Moguntiam et Confluentias. Vide Bacchi Arae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BACCARACUM — urbecula Galliae, in Lotharingia, ad Murtam fluv. in ditione Episcopi Metensis, 7. leuc. supra Nanceium, versus Fanum S. Desiderii. Vide Bacchi Arae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HEDERA — an ab haerendo, mirae enim tenacitatis est, an quod edita petat, an quod exedat parietes, dicta? celebre olim Bacchi coronamentum fuit. Plin. l. 16. c. 34. Dicitur Alexandrum ob raritatem ita coronato exercitu, victorem ex India rediisse, exemplo …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LIBERALIA — Liberi festa, apud Rom. Graecis Διωνύσια. A Pontificibus quoque Agonia dicta sunt. Celebrabantur die 17. Martii, sedebantque per totum opp. eo die Sacerdotes Liberi, hcderâ coronatae anus, cum libris et foculo pro emptore sacrificantes. Eodem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ISIDORUS Isolani — Dominicanus Mediol. Auctor. summae privilegiorum S. Iosephi, A. C. 1523. a Mercurio (qui primus neri posse lanas et in modum testis tiliacei, quales prius fiebant, torqueri ostendit) edoctam laneae vestis texturam primam Aegyptios prodidisse,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRIAPUS — I. PRIAPUS Liberi patris et Veneris fil. quem superstitiosa antiquitas hortorum praesidem credidit, addo et portuum. Leonidas vetus poeta: Ταῦθ᾿ ὁ Πρίηπος ἐγὼν ἐπιτέλλομαι ὁ λιμενίτης. De quo vide Voss. de Idol. l. 2. c. 7. et Dempster. ad Rosin …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TEMPLUM Veneris — Ptol. oppid. vulgo Cap. de Crux, vide Aphrodisium; quod ab Helena 4. a Narbone 25. a Pyrene 80. leucis. Templa urbis Romae ex P. Victore: Bellonae, apud circum Flaminum. Bonae Deae, ubi nunc aedes S. Mariae Aventinae. Bonae Fortunae erat apud… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”